Jam semel, inquiunt, hic venimus; reversi domum invenimus pretium frumenti in saccis; nescimus quonam cūsu id factum fuerit; sed ecndem pecuniam reportavimus.
Quibus dispensator ait. Bono animo estote. Deindè adduxit ad illos Simeonem, qui retentus fuerat.
Deindè Josephus ingressus est in conclave, ubi sui eum fratres expectabant, qui eum venerāti sunt offerentes ei munera.
Josephus eos clementer salutavit, interrogavitque; Salvusne est senex ille quem vos patrem ha betis? Vivitne adhuc?
Qui responderunt: Salvus est pater noster, ad huc vivit.
Josephus autem, conjectis in Benjaminum ocoulis, dixit: iste est frater vester minimus, qui domi remanserat apud patrem? et rursus: Deus sit tibi propitius, fili mi; et abiit festinans, quia commotus erat animo, et lachrymæ erumpēbant.
Josephus lōtà facie regressus, continuit se, et jussit appōni cibos. Tùm distribuit escam unicuique fratrum suorum; sed pars Benjanini