et per septem annos ubertatis congessit maximam frumenti copiam.
Secuta est inopia septem annōrum, et in orbe universo fames ingravescebat.
Tunc Ægyptii, quos premebat egestas, adiērunt Rēgem postulantes cibum.
Quos Pharao remittebat ad Josephum. Hic autem aperuit horrea, et Egyptiis frumenta vendidit.
Ex aliis quoque regionibus conveniebatur in Egyptum ad emendam annonam.
Eâdem necessitāte compulsus Jacobus, mīsit illuc filios suos.
Itaque profecti sunt fratres Josephi; sed pater retinuit domi nātu minimum, qui vocabatur Benjamīnus.
Timebat enim ne quid mali ei accideret in itinere.
Benjaminus ex eadem mātre natus erat quâ Josephus, ideoque ei longe carior erat quàm cæteri fratres.
Decem fratres, ubi in conspectum Joséphi venērunt, eum prōni venerāti sunt.