Rex arcessivit Josephum, eique narravit utrumque somnium. Tùm Josephus Pharaoni: duplex, inquit, somnium unam atque eamdem rem significat.
Septem vacca pingues et septem spica plena sunt septem anni ubertatis mox ventura; septem verò vaccæ macilenta et septem spica exiles sunt totidem anni famis quæ ubertatem secutura ost.
Itaque, Rex, præfice toti Ægypto virum sapientem et industrium, qui partem frugum recondat in horreis publicis, servetque diligenter in subsidium famis secuturæ.
Regi placuit consilium: quare dixit Josépho: Num quisquam est in Egypto te sapientior? nemo certè fungētur mėlius illo munere.
En tibi trado curam regni mei.
Tum detraxit è manu suâ annulum, et Josephi digito inseruit: induit illum veste byssinâ: collo torquem aureum circumdedit, eumque in curru suo secundum collocavit.
Josephus erat triginta annos natus, quùm summam potestatem à Rege accepit.
Josephus perlustrávit omnes Ægypti regiones