Quadam die quùm fratres Josephi pascerent greges procul, ipse remanserat domi. Jacobus misit eum ad fratres, ut sciret quomodò se haberent.
Qui videntes Josephum venientem, consilium ceperunt illius occidendi: Ecce, inquiebant, somniator venit: occidūmus illum et projiciamus in puteum: dicemus patri; fera devoravit Josephum Tunc apparebit quid sua illi prosint somnia.
Ruben, qui erat nātu maximus, deterrebat fra tres a tanto scelere.
Nolīte, inquiebat, interficere puerum: est enim frūter noster demittite cum potiùs in hanc foveam.
Habebat in animo liberare Josephum ex eorum manibus, et illum extrahere è foveâ, atque ad patrem reducere.
Reipsâ his verbis deducti sunt ad mitius consilium.
Ubi Josephus pervenit ad frâtres suos, detraxērunt ei togam, quâ indutus erat, et detrusērunt eum in foveam.
Deindè quùm consedissent ad sumendum ci-