Tùm, Adi, inquit, patrem tuum, et offer illi escam quam appetit.
Jacobus attulit patri suo escam parātam à māCui Isaacus dixit: Quisnam es tu? Jacobus respondit: Ego sum Esaus primogenitus tuus; fecs quod jussisti, pater; surge et comede de venatione mea.
Quomodò, ait Isaacus, potuisti invenire tam citò? Inveni, pater: Deus itu voluit.
Isaacus rursùm: Tune es Esaus primogenitus meus? accede propius ut attrectem te.
Ille accessit ad patrem, qui dixit: Vox quidem est Jacobi, sed manus sunt Esai.
Isaacus amplexātus Jacobum anteposuit eum fratri, et tribuit illi omnia bona primogeniti.
Non multò post Esaus rediit è venatione, et ipse obtulit patri pulmentum quod paraverat.
Cui Isaacus mīrans dixit: Quis est ergò ille qui modò attulit mihi cibum, et cui apprecatus sum omnia fausta, tanquam primogenito?
Quod audiens Esaus edidit magnum clamorem, et implēvit domum lamentis.