Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/22

Haec pagina nondum emendata est
24. The consent of Rebecca.

Continuò Eliezer exposuit parentibus Rebeccæ causam itineris suscepti, rogavitque ut annuerent postulatiōni suæ.

Qui responderunt: Ità voluntas Dei fert; nec possumus Deo obsistere. En Rebecca, proficiscutur tecum, nuptūra Isaaco.

Tùm Eliezer deprompsit vāsa aurea et argentea, vestesque pretiosas, quas dedit Rebeccæ; obtulit etiam munera mātri ejus et frātri et iniērunt convivium.

25. Rebecca departs.

Postridiè Eliezer surgens mānè, dixit parentibus Rebeccæ: Herus meus me expectat; dimittite me ut redeam ad illum.

Qui responderunt: Vocemus puellam et percontemur ejus sententiam.

Quùm Rebecca venisset, sciscitāti sunt an vellet discedere cum homine? Volo, inquit illa.

Dimiserunt ergò Rebeccam et nutricem illius, precantes ei omnia prospera.

26. Marriage of Isaac; in the year 1856 before J. C.

Isaacus fortè tunc deambulabat rūre, vīdit ca-