Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/18

Haec pagina nondum emendata est

Semus incoluit Asiam, Chamus Africam Japhëtus Europam.

Poena diluvii non deterruit homines à vitiis, sed brevi facti sunt pejores quàm priùs.

Obliti sunt Dei creatoris: adorabant sōlem, et lūnam; non verebantur parentes; dicebant mendacium faciebant fraudem, furtun, homicidium: uno verbo, se contaminabant omnibus flagitiis.

16. Call of Abraham, in the year 1921, before J. C.

Quidam tamen sancti viri coluērunt vēram religionem et virtutem, inter quos fuit Abrahamus è genere Sēmi.

Deus fecit fœdus cum illo his verbis: Exi è domo paterna, desere patriam, et pele regionem quam daturus sum posteris tuis augebo te prole numerosa; eris pater multarum gentium, ac per te omnes orbis nationes ērunt bonis cumulata. Aspice cælum dinumera stellas, si poles, tua progenies eas æquabit numero.

17. Isaac born.

Abrahāmus jam senuerat, et Sāra ējus uxor erat sterilis.

Quibus tamen Deus promisit filium ex eis nasciturum.

Habebis, inquit, filium ex Särl conjuge tua.

Quod audiens Sāra rīsit nec statim adhibuit