Infesta tibi erit terra, quæ bibit sanguinem Abélis: quùm colueris eam longo et duro labore, nullos feret fructus eris vagus in orbe terrarum.
Cainus, despērans veniam, fugit.
Postquam numerus hominum crēvit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio.
Attamen pepercit Noémo et liberis ėjus, quia colebant virtutem.
Noēmus admonitus à Deo exstruxit ingentem arcam in modum nāvis: linīvit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium.
Postquam Noëmus ipse ingressus est arcam cum conjuge, tribus filiis et totidem nuribus, aquæ maris et omnium fontium eruperunt.
Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes.
Aqua operuit universam terram, ità ut superäret quindecim cubitis altissimos montes.
Omnia absumpta sunt diluvio: urca aŭtem sublevata aquis fluitàbat in alto.