ferebat manu gladium igneum, ut custodiret adilum paradisi.
Adamus habuit multos liberos, inter quos Cainus et Abel numerantur: hic fuit pastor, ille agricola..
Uterque obtulit dōna Domino, Caīnus quidem fructus terræ, Abel autem oves egregias.
Dōna Abēlis placuerunt Deo, non autem dōna Caini; quod Caînus ægrè tulit.
Dominus dixit Caino: Cur invides frutri? si rectè facies, recipies mercedem; sin autem malè lues pænam peccati.
Cainus non paruit Deo monenti: dissimulans iram, dixit fratri suo: Age, eamus deambulatum.
Itaque unà ambo abierunt foràs, et quùm essent in agro, Cainus irruit in Abēlem, ci interfé- cit illum.
Deus dixit Caino: Ubi est tuus frater? Cainus respondit: Nescio; num ego sum custos fratris mei?
{{c|
Deus dixit Caino: Caine, quid fecisti? sanguis fratris tui, quem ipse fudisti manu tud clamat ad me.