ægrum jam corpus valdè afflixit; undè factum est ut membra corrupta scatērent vermibus, et fœ.
tōrem latè emitterent, exercitui et ægro ipsi intolerabilem.
Antiochus doloris acerbitāte victus tandem ad sānum mentem rediit: se mortalem esse agnovit, et recordātus malorum, quibus Judæos affecerat, apertè confessus est se suorum scelerum pœnas luere promisit se Judæos florentes beatosque facturum.
Sed quia ea omnia metus mortis ipsi extorquêbat, non vēra pœnitentia, divinam misericordiam non flexit rex impius et homicida, et, morbo in horas ingravescente, miserè interiit.
Antiocho successit filius, cui nomen Eupātor fuit. Hic paterni in Judæos odii hæres, contra eos misit Lysiam, qui jam semel victus à Juda, hanc maculam cupiebat eluere.
Jūdas ad opem divinam confugit, uti facere solebat, orāvitque Dominum ut Angelum mitteret Bui populi adjutōrem.
Deindè sumptis armis, obviàm hosti cum suis progressus est. Tunc ante aciem Judæorum vi-