Haec pagina nondum emendata est

Corinthirinthi fuisse, qui, cum incidisset in thecam auri plenam eamque sibi abstulisset, ne id resciretur, metuens, dissectum in minutas particulas aurum paullatim aeri admiscuerit admirabilemque illam temperaturam effecerit, qua magnas sibi opes postea comparavit

LX.
Sorores uxores ducere num apud Athenienses licuerit
(Var. Lect. VII, 1.)

Perelegans exstat Aemilii Probi ad T. Pomponium Atticum libellus, quo Graecorum imperatorum vitae mundissimo ac castissimo orationis genere explicantur. Eum nuper cum animi caussa evolveremus, in ipsa statim praefatione quiddam deprehendimus, quod sane mirati sumus. Negat enim, Cimoni, summo Atheniensium viro, turpe fuisse, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum cives eius eodem uterentur instituto. Ego vero de Persis et aliis quibusdam barbaris nationibus saepe id legeram, de Atheniensibus nihil tale, nisi ab eo, memineram proditum esse. Itaque cum attentius de eo cogitare coepissem quasique excutere memoriam meam, recordatus sum loci cuiusdam ex oratione, quam antiquissimus et nobilissimus orator Andocides adversus Alcibiadem habuit, qui ex diametro, ut aiunt, cum eo, quod ab Aemilio dicitur, pugnat. Ostendit enim, eam ipsam fuisse caussam, cur Cimon in exsilium missus sit, tamquam legum contemptor; neque quidquam ei profuisse, quod et ipse Olympia vicisset et pater. Veteres enim illos non certaminum aut victoriarum, sed legum et institutorum in iudicando habuisse rationem.