Haec pagina nondum emendata est

enim pridie Kal. Aprilis eodem die patri successit in regnum. Sic Carolus V. die natali suo coronatus est imperator, et die item natali suo nobilissimam de Francisco I., Gallorum rege, victoriam ad Ticinum consecutus. Qui talia mirantur, nunquam eis, quod mirentur, defuturum est. At mihi magis mirandum videtur reperiri, quibus haec miranda videantur, nisi scirem, stultum esse, si quis magnam stultorum multitudinem esse miretur. Sed quo modo idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus Augusto fuit? Certe post Actiacam demum pugnam, qua profligatus est Antonius, summum orbis terrarum imperium accepit. At pugna illa pugnata est IV. Kal. Septembr., Au- gustus autem non IV., sed XTV. Kal. Septembr. inter homines esse desiit. Sed hoc, quod dicit Tacitus, referendum est ad primum consulatum Augusti, quem ipse in locum C. Vibii Pansae iniit XIV. Kal. Septembr.


LIX.
Aeris Corinthii temperatura quomodo inventa.
(Var. Lect. III, 5.)

Super aere Corinthio, quaenam illius origo fuerit, varia tradita sunt ab antiquis. Plinius casu mistum esse ait, Corintho, cum caperetur, incensa. L. quoque Florus eandem sententiam sequitur, a quo ita hac de re scriptum est: Aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio perustis plurimis statuis atque simulacris, aeris, auri argentique venae in commune fluxere. At alii unam modo antiquis temporibus domum Corinthi arsisse dicunt, in qua cum auri argentique nonnihil inesset, aeris autem magna vis, commista illa et in eandem confusa massam ex eo metallo, cuius maior inerat pars, Corinthii aeris nomen acceperint. Alii etiam, quod propius ad veri similitudinem accedere videtur, narrant, aerarium quendam fabrum Corinthi-