Haec pagina nondum emendata est

verit, et non exspectationis sed exepectatione plenum esse se scripserit. Sed tamen hoc patrono effugiet quoquo modo inconstantiae notam. At hoc quomodo excusabimus, quod scriptum est in oratione pro Sextio: Ottosa vita, conferta et plena voluptatibus? Quid hoc ex libro tertio de Finibus: Eo beatior quisque, quo sit corporis aut externis bonis plenior? Quid alia eiusdem generis multa? Cogitationem hanc suscipiat alius; nam mihi quidem nil occurrit, quo tantam consilii mutationem excusare posse videar.

LVIII.
De mira quadam dierum concursione.
(Comment. in Taciti Annal. Opp. T. IV. p. 52. ed. Euhnk.)

Tacitus de Augusto mortuo haec commemorat: Multus sermo, plerisque vana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus. Quasi caussa ulla fuerit, cur eo die mori non deberet, aut mirandum sit, ullo die evenisse, quod nullo non potest. Eodem iure mirari poterant, quod Augustus Augusto mense mortuus foret, obiit enim XTV. Kal. Sept., et quod non paullum etiam exspectasset, ut mense Septembri natus eodem mense moreretur, ut hoc quoque referretur inter miranda. Admirabilis videri poterat, quod cum Quirini templum dedicaret, septuaginta sex columnis illud ornaverit, quasi totidem se annos victurum esse divinans. Sed admiratio in aliis sapientiae initium, in aliis stultitiae indicium est. Sic mirati sunt olim quidam, quod, qua nocte Alexander Magnus natus est, eadem templum Dianae Ephesiae conflagrasset, quasi haec quiddam inter se conmiune haberent. Sic quosdam ipso natali die suo mortuos esse mirantur, quod olim Antipatro Sidonio poetae, patrum memoria Raphaeli Urbinati, pictori eximio, contigit, quasi non quotidie nascantur homines, quotidie intereant. Sic Henrico II., Gallorum regi, idem dies et vitae et imperii princeps fuit. Natus