Haec pagina nondum emendata est

antea crepuisse fores dicerentur. Respondi, eas fabulas e Graeco conversas esse, iccircoque quarundam consuetudinum, quibus olim Graeci usi essent, impressa in eis exstare vestigia. Quod autem Romae antiquis temporibus M. Valerius, Poplicolae frater, honoris insigne habuisse dicitur, ut fores aedium ipsius, non introrsum trahendo, sed in viam publicam pellendo aperirentur, id quondam in Graecia vulgatum fuit, omnesque omnium aedium fores eo modo pandebantur. Quoniam igitur periculum erat, ne quispiam, qui aut praeteriret aut pro foribus staret, ab impulsa ianua pelleretur, ideo qui exituri erant domo, solebant prius ipsimet intrinsecus fores aedium suarum percutere, ut illo strepitu admonerentur, qui foris serant, cavere sibi atque eatenus absistere, ut ne laederentur. Hoc a Plutarcho memoriae proditum est.


LVII
Plenus auferendi casui saepe Cicero adiunxit, contra atque Victorio placuit.
(Var. Lect. XVII, 4.)

Quiddam valde minutum ac pusillum notavit Victorius capite XVII. libri XXVI. Variarum Lectionum: Ciceronem semper, cumpotest, coniungere nomen plenus cum patrio generandique, nunquam autem cum sexto, nisi necessitate quadam casu coactum, cum tamen hac altera constructione et Varro et Caesar utantur. Profert autem locum unum ex Accusatione, ubi Cicero ab illa sua consuetudine recessit ita scribens: Verres omamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum: sed eum excusat, quod insuavis futura erat oratio, si dixisset ornamentorum propter duas contiguas voces eodem modo desinentes. Ego aliam caussam affero, quod, si dixisset ornamentorum, videri poterat dicere, tribus generibus rerum plenam esse Verris domum, omamentis, fanis