Haec pagina nondum emendata est

ut et morborum expers vixerit et diu medicis suis superstes ad extremam senectutem pervenerit.

LV.
Tempori parce.
(Schol. in Senec. Opp. T. III. p. 24. ed. Ruhnk.)

Antiqui breves quasdam sententias, quibus multum sapientiae paucis verbis adstrictum contineretur, ad deum referebant auctorem. Eiusmodi fuerunt: Nosce te tpsum: Deum sequere: Ne quid mimis, eiusdem generis aliae. Fuit et haec in nobilissimis atque omnium sermone celebratissimis: Tempori parce. Mentio eius apud Ciceronem libro tertio de Finibus, apud Senecam epistola nonagesima quarta. Et quod ait princeps medicorum: vitam esse brevem, artem vero longam, non de medendi modo arte, sed et de sapientia, quae vivendi ars est, multo etiam verius dici potest. Zenonis est: nulla re ita nos egere, ut tempore. Nos autem ridicule de vitae brevitate querimur, partem eius multo maximam sine fructu effluere patimur. Et cum mortem nobis imminere sentimus, si quis se triduum aut quatriduum ad vitam nobis adiecturum profiteatur, omnia dare ac profundere parati sumus, cum saepe integros menses atque annos ita nobis eripi passi simus, ut si ex pleno ac redundanti et superfluenti aliquid nullius pretii largiremur.

LVI.
De forium aperiendarum ratione apud veteres Graecos.
(Var. Lect. I, 17.)

Quaesitum est ex me, cur in Plauti ac Terentii fabulis nunquam fere quisquam egrederetur domo, ut non