Haec pagina nondum emendata est

gum inquit, illud tempus, cum non ero, magis me movet quam hoc exiguum. Nam quod ita locutus est: cum non ero, in eo secutus est consuetudinem vulgi, non quod eos, qui ex hac vita migrassent, non amplius esse opinaretur. Quamquam autem haec sententia suapte sponte in mentem ei venire facile potuerit, tamen facile adducor, ut hominem eruditissimum et in Graecorum poetarum lectione exercitatissimum cogitasse putem de loco Sophoclis, apud quem Antigone, cum fratrem insepultum iacere nollet et certo tamen sciret, si eum adversus Creontis edictum sepeliisset, sibi quoque moriendum esse, non tamen propterea absterretur ab illius pii erga fratrem muneris functione, cum dicat, multo longius esse tempus, quo se placere ac probari oporteat inferis, apud quos perpetuo futura sit, quam iis, qui in hac vita versantur. Verba ipsius haec sunt:

   Φίλη μετ᾽ αὐτοῦ κείσομαι, φίλου μέτα,
   Ὅσια πανουργήσασ᾽, ἐπεὶ πλείων χρόνος
   Ὃν δεῖ μ᾽ ἀρέσκειν τοῖς κάτω τῶν ἐνθάδε·
   Ἐκεῖ γὰρ αἰεὶ κείσομαι.


LIII.
De M. Agrippa.
(Comment. in Tac. Annal. Opp. T. IV. p. 24. ed. Euhnk.)

M. Vipsanius Agrippa ita obscuro loco natus erat, ut eum gentis suae puderet. Itaque numquam ipse se M. Vipsanium Agrippam vocabat, sed omisso nomine M. Agrippam, et si a quoquam aliter vocaretur, aegre ferebat. Sed ut semper reperiuntur homines, qui facere ac dicere, quod aliis aegre sit, etiam nulla mercede cupiant, fuit orator quidam, qui reum accusans, quem Agrippa defendebat, potentissimus tunc in civitate et nulli nisi Augusto secundus, eum nominans diceret: M. Agrippa, et id, quod medium est, cum Vipsanium vellet intelligi, majori acerbitate, quam si aperte elocutus esset, quod tegebat.