Haec pagina nondum emendata est

reperio) Ptolemaei Philadelphi ex Arsinoe priore filiam, sororem suam, in matrimonio habuit. Neque enim ea coniunctio inhonesta Aegyptiorum legibus habebatur. Ea recens ducta contigit, ut expeditionem adversus Assyrios susciperet. In quam cum proficisceretur, vovisse crinem suum Veneri Berenice dicitur, si sibi vir suus sospes victorque rediret domum. Cuius devotionis suae cum, re praeclare a Ptolemaeo gesta, convictam se iudicio deorum inunortalium videret, quo se religione exsolveret, crinem rite in Veneris aede appendit. Is cum postridie repertus non foret, magnoque ob eam rem rex reginaque in maerore essent, Conon, mathematicus ea tempestate excellens, persuasit ipsis, crinem deum numine sublatum in caelum et in sidus conversum fuisse; idque Callimachus, qui principem illum propter singulare bonarum artium studium numinis loco habebat, hoc poemate complexus est. Principium autem continet insignem commendationem Cononis a praestanti caelestium rerum scientia.


XLIX.
De Thalete Milesio historia.
(Var. Lect. XII, 12.)

Thales Milesius magno vir et sublimi, ut notum est, ingenio fuit, multaque admirabilia cum in aliis disciplinis, tum in astrologia primus excogitavit. Is cum reperisset, quam rationem haberet magnitudo solis ad magnitudinem eius circuli, quem sol ipse annuo cursu metitur ac conficit, quoque modo id geometrica subtilitate demonstrari posset, eam rationem cum Prienensi quodam, homine et talium rerum curioso et divite ac copioso, communicavit. Qui et acumen Thaletis et inventi pulchritudinem admiratus, praemium a se illum, quantum vellet, optare iussit. Nullum te, inquit, aliud praemium posco, nisi, ut ne tibi unquam huius inventi gloriam arroges, sed si quando eius alios participes