Haec pagina nondum emendata est

sapientiam fuisse. Atque earum in unam nuper cum inciderim, quae neque multis, nisi me fallit animus, cognita est, et dignissima, quae cognoscatur ab omnibus, iudicati non ingratum fore iis, qui haec legent, si eam hoc looo proponerem. Erat igitur apud eos ita constitutum, ut, cum quis in iudicio argueretur aliquid fecisse contra leges, etiamsi liquido constaret, eum culpae affinem esse, non tamen statim condemnaretur, sed prius inquireretur diligentissime in omnem illius vitam inireturque ratio, plurane turpiter et flagitiose an bene laudabiliterque gessisset Tum si vincebat turpium numerus, condemnabatur, sin praeponderabantur honestis turpia, absolvebatur. Cogitabant enim humanarum virium non esse, rectum cursum perpetuo tenere; habendos pro bonis viris eos, non qui nunquam peccarent, sed qui saepius honeste agerent. Hanc ipsam legem ego ab iis quoque, quorum in manus hi libri venient, observari summopere cupio, ut ne statim eos reiiciant ac condemnent, si quid in eis a me peccatum deprehenderint. Nam si ratione fideliter inita maior τῶν ἐσφαλεμένων ἢ τῶν κατωρθωμένων numerus fuerit, tum equidem, quin reiiciantur et sordeant, non recuso.


XLVI.
De quibusdam, qui piloso sunt corde.
(Var. Lect. XII, 10.)

Aristomenis Messenii, qui trecentos Lacedaemonios occiderat, quique et fortitudine et calliditate praestiterat, mortui cor hirtum et densa quasi silva pilorum obsitum repertum esse tradit Plinius. Idem de Lysandro Lacedaemonio, qui et ipse tum fortissimus tum astutissimus fuit, Graeci quidam memoriae prodiderunt. Ipse quoque memini, cum Venetiis essem, sumptum esse capitis supplicium de nobili quodam latrone, qui cum a carnifice dissecaretur, corde admodum piloso repertus est. Roboris quidam, astu-