Haec pagina emendata est

mum consulatum gereret; cumque aediles ludis, muneribus, venationibus aliisque spectaculis populo gratificari, magnosque sumptus in eiusmodi res facere solerent, multa insignia in aedilitate Marcelli populo exhibuerat, totum etiam forum a Kal. Augusti usque ad aestatis finem velis inumbraverat, ut litigantes salubrius consisterent; imperium denique ei relicturus putabatur. Sed cum eo ipso anno ita gravi morbo correptus esset, ut morti proximus haberetur, convocatis ad se principibus senatus, nonnullis etiam ex equestri ordine praecipuis, ita cum eis de re publica, quasi postremus ille sermo futurus esset, collocutus, nullo successore nominato, Pisoni quidem rationarium imperii, id est, libellum, quo rationes publicae continebantur, Agrippae autem annulum signatorium tradidit. Penetravit ea res altius Marcelli animum. Cum igitur Augustum ita deseruissent vires, ut nihil ne eorum quidem, quae maxime necessaria simt, per se obire posset, exstitit medicus quidam, cui Antonio Musae nomen fuit, qui novo medendi genere, balneis frigidis et frigidae potu, pristinam ei firmitatem restituit. Magnis ob id praemiis et honoribus affectus tum ab Augusto, tum a senatu, disparem postea effectum artis suae in Marcello sortitus est. Qui cum alterum iam annum incommoda valetudine uteretur, ita tamen, ut non decumberet, tunc ingravescente morbo ab eodem medico eadem ratione curatus tandem in Baiano aedilis interiit. Doluit eius morte non princeps modo, sed senatus populusque universus. Corpus in urbem delatum magnificentissima funeris pompa in campo Martio crematum est. Deploratur illius mors a Virgilio luculentis versibus ad finem libri sexti Aeneidos. Servius ait, eum incidisse in morbum anno aetatis XVI., mortuum XVIII.