Haec pagina nondum emendata est
B.
COMMENTATIONES.
XLI.
De adolescentium mutua inter se aemulatione.
(Opp. T. III. Var. Lect. XIX, 21.)

Utilissimum praeceptum est adolescentibus, qui exercere se cum aequalibus suis volunt ad facultatem aliquam firmius comparandam, ne eos potissimum deligant, quibus se superiores esse cognoscunt, sed quo quisque maxime excellit, eo illum potissime provocent; lucta, saltu, cursu cum eis contendant, qui horum quodque optime facere putentur. Illud enim ostentare se cupientium est, hoc eorum, qui progredi quotidie longius et semet ipsis meliores fieri studeant. Itaque Cyrus, ut est apud Xenophontem, cum inter Medos iam paullo grandior educaretur, non iis, quae apud Persas didicerat, sed iis quae melius in Media discerentur, Medorum pueros provocabat. Neque recusabat, quo minus ad tempus ab eis vinceretur eisque ridiculo esset, dum eo paulatim perveniret, ut iis ipsis illos artibus, quibus pollebant, aut adaequaret aut etiam anteiret.


XLII.
De Marcello, Octaviae, sororis Angusti, filio.
(Comm. in Tac. Ann. Opp. T. IV. p. 23 ed. Ruhnk.)

Claudius Marcellus Octaviae, sororis Augusti, filius fuit, summae spei adolescens, et populo mirabililter carus. Adoptaverat eum Augustus, vixque pueritiam egresso Iuliam, unicam filiam, uxorem dederat. Allegerat etiam eum in collegium Pontificum, ut qui ipse Pontifex maximus foret. Honestaverat eundem aedilitate curuli, cum ipse undeci-