M. Antonius Muretus Paulo Sacrato. 61
multa explicata, quae mihi torporem excutere possint. Ne- que est quod dicas, ista omnia, si quis obfirmet animum, posse vitari. Mihi crede: aut multae ac graves inimicitiae suscipiendae sunt, aut haec et eiusdem generis innvunerabilia perferenda. Eant nunc amici et querantur, uUum tabel- larium sine meis ad se litteris venire. Quid quaeris? Ha- rum rerum taedio de urbe relinquenda saepissime cogito et Venetias ire ibique, quod reliquum aetatis est, transigere discupio. Dle mihi locus ad senilem quietem ac tranquil- litatem factus videtur. Atque equidem si sperarem, aliqua honesta ac tuta ratione tantum capere me illic ex fructibus pecuniae meae posse, quantum ad vitam yeQovTixofTSQov, id est, paullo moUius ac delicatius agendam sufficeret, colli- gerem omnes vindemiolas meas et istuc venirem. Videor autem conficere posse ad novem aut decem millia nummorum aureorum. Ea si possem ita collocare, ut et de sorte nullmn discrimen esset et in singula millia octogenos nummos aureos quotannis percipere liceret, non equidem ad te accurrerem, sed advolarem. Efficerentur enim octingenti am^i nummi annui, quibus ego facile sustentare me possem. Viverem interea quietus in studiis et multa scripta mea partim rudia et inchoata perficerem, partim afiecta et prope ad extremum perducta edolarem et expolirem. Viderem etiam interdum Sacratum mevun. Certe enim nonnunquam aut ipse Ve- netias aut ego Ferrariam venirem. O si mihi Deus hoc annuat, quam milii videor beatus fore! Quid, si tu quo- que ad hoc consilimn meum adiuvandum et accelerandum aliquid curae ac cogitationis conferas? Quod ut facias, a te peto quaesoque. Vides, quam libenter tecmn confabuler? Quippe haec enim scribo sexta hora noctis, cum periculum ab interpellatoribus nullum est. Incredibiliter doleo, aegro- tasse te; convaluisse immortaliter gaudeo oroque te, ut vel mea caussa valetudinem tuam diligentissime cures. Ama me, ut facis, et vale. Romae. XVI. Kal. Septembr. MDLXXXI.