60 Marcus Antonius Muretus.
te et creberrime et longissime de toto rerum mearum statu scribere cupio. Sed ita multa quotidie interveniunt, quae me varias in partes distrahant, ut interdimi vix respirandi otium detur. Itaque cmn hic amicos et plurimos et po- tentissimos habeam, cum omnia mihi Dei beneficio non modo ad commode, sed ad laute ac magnifice vivendimi afiatim suppetant, cum me libenter omnes videant, cum apud omnes ordines gratiosus sim, maior me tamen in dies urbis satietas percipit. Quando enim vivam, si post tot annos laboriosissime actos ne seni quidem quies ulla con- ceditur? Alius me negotii sui caussa cursitare per urbem iubet et modo hunc, modo illum ex proceribus convenire ac coUoqui; alius sepulcralem inscriptionem petit; aliusquod in ponte aliquo aut in basi alicuius statuae inscribat; est qui huius aut illius scriptoris locum sibi aliquem declarari postulet; est qui epistolam, carmen, orationem emendari aut, quod interdvun minus molestum est, totum refingi ac recudi velit. lam quantum mihi temporis auferri putas ab istis, qui, quoties ipsi nihil quod agant, habent, alios quoque omnes diffluere otio existimant? Veniunt, admitti volimt; nisi admittantur, fremunt, inhumanum esse me ac difficilem conquenmtur; admissi ultro etiam obiurgant, quod nimis in studiis defixus sim^ quasi per istos quidquam mihi tem- poris studiis meis tribuere liceat; relaxandmn interdum esse animum clamant, quem ne relaxare possim, ipsi magna ex parte obstant. Tum in alienissimos et mihi molestissimos sermones ingrediuntur: quid novarum rerum aUatmn sit e Gallia, qui Belgicorum tumultuum futurus exitus putetur, quid agat, quid meditetur Pontifex, quot et quos Cardinales proximis comitiis hominum fama designet. Quarum omnium rerum ego ita non imperitus modo, sed etiam incuriosus sum, ut saepe, Komae an ruri sit Pontifex, nesciam. Ob- durare tamen et vorare haec et talibus ineptiis verberandas aures praebere cogor, donec et ipsi timdendo defessi sunt et ego vapulando enectus. Semianimis et IfjfiQovrrjtog relictus, ubi me denuo in bibliothecam abdidi, video in mensa satis