Haec pagina nondum emendata est

M. Antonius Muretus sodalitati Germanorum. 59 praemiis, quanta vix cuiquam alii cuiusquam artis Professori hoc tempore proposita fuisse scimus, in Poloniam evocasset, Pontifex, ut me in urbe retineret, suapte sponte ad vetus illud stipendium quingentorum ducentos praeterea nummos aureos annuos addidit porroque se multa facturum poUice- tur, quo mihi magis in urbe esse libeat. Quo igitur in statu res sit, videtis. Hestemo quidem die curavi, ut ipse Pontifex per oratorem Regis Galliae, qui hic est, de vestra audiendi mei cupiditate certior fieret. Qui cimi hoc libenter accepisse visus esset, CW* non tpst, inquit, poUus huc ve- niunt? Exdpientur enim a nohis omni genere humanitatis, neque tunc impediemus, quo minus Mwretus arbitratu suo illorum studiis ohsequatv/r. Certe Pontifex ipse propensis- sima est in gentem vestram volimtate; neque vobis ignotum est, quantam vim pecuniae quotannis attribuerit et assigna- verit Germanis aliquot adolescentibus educandis. Ego vero, nobilissimi et omatissimi viri, semper mirifico animo erga Germanos fui, motus ingenua quadam simplicitate et inte- gritate ab omni fuco et fallaciis remotissima, quam in eorum plerisque ita cognoveram, ut eam laudem gentis vestrae propriam esse . statuerem. Quando igitur istic una esse non licet, videte, num rationibus vestris expediat huc venire et mecum una communi studio ad vindicandam a barbarie lurispmdentiam incumbere. Mihi credite: si vobis huc venire libeat, aliquid fiet. Quaeso autem obtestorque vos, ut, quid- quid hac de re consilii capietis, ad me scribere ne gravemini vobisque ita plane persuadeatis, quidquid a me vestra caussa aut publice aut privatim fieri poterit, id semper cupidissime facturum esse. Romae. XV. Kalend. Februarii MDLXXVIII.

XXXIX.
M. Antonius Muretus Paulo Sacrato Suo S. D.
(Opp. T. II. Epp. III, 29.)

Velim hoc mihi credas, Sacrate mi optime et amicissime, non te ardentius cupere litteras meas, quam ego ad