Haec pagina nondum emendata est

M. Antonius Muretus Paulo Sacrato. 55

ut, cum eo venissem, nunquam fere in diversoria publiea ingredi necesse haberem. Neque verebar illam, quae in Polonia esse dicitur, inclementiam caeli asperitatemque fri- goris. Sciebam illa omnia re multo minora esse quam fama; et alioqui sum ipse quoque natus in parte Galliae maxime montosa ac frigida. Quod autem quidam, qui deterrere me cuperent, clamabant, gehtes illas feras ac barbaras esse, interdum mihi risum, interdum stomachum movebant. Ma- gna mihi, Sacrate, cum multis Germanis, magna cum per- multis Polonis familiaritas, magnus usus, magna necessitudo fuit. Semper eos expertus sum bonos viros, rectos, simplices, apertos, humanissimos praeterea, et prope omnes eo vitae cultu ac mimditia, quae ad elegantiam potius quam ad ullam barbariem accederet. Nugae istae sunt hominum, eos, qui adulari et fallere et aliud loqui, aliud cogitare nesciunt, barbaros vocantium. Utinam nos eo modo barbari essemus! Utri vero barbariores sunt: nati in media Italia, quonmi vix centesimum quemque reperias, qui Latine aut Graece loqui sciat aut litteras amet, an Germani ac Poloni, quorum permulti et earum linguarum utramque perfectissi- me callent et ita litteras ac liberales disciplinas amant, ut in eis tempus omne consumant? Olim illi fortassis asperi ac barbari fuerunt; hoc quidem saeculo vereor ne ad nos barbaries, ad illos cultus et splendor vitae et eruditio atque humanitas, mutatis sedibus, commigrarint. Itaque, ut verum tibi fatear, libentissime eo comme- assem, si nihil obstitisset. Quidquid enim commodi mei caussa ab eis petebam, id omnes prolixe ac copiose offere- bant, ut iam constaret, inter nos sine ullo negotio conven- turum esse. Quid quaeris? Fidem eis dederam, venturum esse me, si per summum Pontificem, cui servio, et per Cardinalem Estensem, cuius in clientela ac familia sum, liceret; aUoqui enim non posse me, nisi eorum permissu, de me ipso quidquam tale polliceri. Putabam autem, neu- trum eorum hoc iniquo animo laturum, cum Cardinalis quidem gratis me alat (nullam enim ad rem mea opera