Haec pagina nondum emendata est

54 Marcus Antonius Muretus.

et hoc supra ceteros omnes reges, qui multis abhinc saeculis vixerunt, eximium habet, quod et amat unice homines eru- ditos et ipse omni elegantis doctrinae genere mirifice excultus est, miserat in Italiam uniun e domesticis suis, qui quasi delectum quendam haberet praestantium doctrina vironun eosque opimis admodum propositis conditionibus in Poloni- am invitaret ad Academiam novam, quam rex Cracoviae instituere parabat. In mandatis autem regiis, quod ad alios quidem attinet, facta erat potestas ei, qui huc venerat,, optimum quemque et in docendo exercitatissimum deligendi; de tribus nominatim perscriptum erat: de me, de Carolo Sigonio et de Fulvio Ursino. Ac mihi merces proposita mille quingenti quotannis aurei nummi. Addebat rex, si sacris initiari vellem (nondum enim sciebat, me sacerdotem esse) perfecturum se, quo mihi magis liberet manere in Polonia, ut intra breve tempus honesto aliquo sacerdotio, ex quo non minus quingentos annuos aureos nummos ca- perem, cohonestarer. Ea de re unus e primoribus illius regni, loannes Zamoscius, qui nunc magnus regni Cancella- rius efet, litteras ad me peramanter perque honorifice scriptas dedit. Commotus sum non tam ipsius praemii magnitudine, etsi his quidem temporibus inusitata, quam tanti regis tam propensa ac benefica erga homines litterarum studiis deditos voluntate. Neque me commovebat itineris difficultas, qui exploratum haberem, cum lectica una cum filiolo fratris mei, puero sex annos nato, quem mecum illuc ducere co- gitabam, ad fanum Lauretanum (eo enim religionis ac pieta- tis caussa iter facere decreveram) gestatus essem, posse me cisio Cracoviam usque commodissime vehi. Et iam convenerat, ut mihi regis nomine ad iter conficiendum da- rentur trecenti aurei nummi, ad quos ego ducentos de meo praeterea addere cogitabam. lam mihi illud sanctitatis et doctrinae specimen, Stanislaus, CardinaUs Varmiensis gra- tuitam habitationem in palatio, quod Cracoviae habfet am- plissimum, offerebat. Multae a summis viris litterae com- mendaticiae in Germaniam et in Poloniam promissae erant.