Haec pagina emendata est

M. Antonius Muretus Herculi Ciofano. Id. MeUsso. 58

cum ista quibusdam tribuebantur; post concilium Tridentinum nemini concessa sunt, neque spes est concessum iri. Hoc ad te eo serius scribo, quod, nisi re diligenter explorata, scribere nolui; et clarissimus quoque vir, Orator regius, mihi, ut diligenter quaererem, mandaverat; cupiebat enim cum Pontifice agere, si spes ulla ostensa esset aliquid effectum iri. Nobis ipsis, hoc est, Cubiculariis Apostolicis, militibus SS. Petri et Pauli, ea prope omnia, quae tu petis, a superioribus Pontificibus concessa erant; sed, ut dixi, post Tridentinum concilium sublata sunt. Itaque aliud quippiam tibi videndum est, in quo et Oratoris regii, et meam erga te voluntatem liquido perspicere possis. Nunquam enim patiemur quidquam, quod in potestate nostra situm sit, frustra a te desiderari. Manutius hic est. Cum eo aliquoties de re tua locutus sum. Ait se cupere omnia facere; sed χρημάτων ἀπορεῖν, ita ut sumptu suo facere id quod volumus, non queat. Non puto eum fingere; plane enim male a re domestica instructus est. Mi Melisse, vale et ama me. Eomae. V. Kalend. lulias MDLXXIX.

XXXVI.
M. Antonius Muretus Paulo Sacrato suo S. F. D.
(Opp. T. II. Epp. I, 66.)

Tandem ad te remitto epistolas tuas; neque enim per assiduas occupationes et per molestissimum oculorum dolorem, quo dies aliquot laboravi, citius licuit. Eae si conquerentur, se a me paullo severius acceptas esse, recordari debebis, hoc ipsum a te mihi mandatum esse; ut, si mollius ac lenius eas tractare voluissem, verendum mihi fuerit, ne tibi non satis obsequens viderer. Sed de his satis. Nunc exponam tibi totum illud negotium Polonicum, quando litterae, quas ad te, re adhuc recenti, scripseram, perierunt. Stephanus, Poloniae rex, qui et aliis regiis virtutibus ornatissimus est