Haec pagina emendata est

52 Maxcus Antonius Muretus.

mea, simulatque has litteras ad te perlatas esse cognovero. M. Antonius fratris mei F. te salutat, crebro de te loquitur, amat te, ut debet, ex animo, et ad te propediem scribet. Tu quoque perge amare utrumque nostrum et vale. Romae Idib. Ian. MDLXXXII.

XXXIV.
M. Antonius Muretus Herculi Ciofano Sulmonensi suo S. D.
(Opp. T. II Auctar. ep. 12.)

Utut est, a discessu tuo unas tantum a te litteras accepi; ad quas ipsas quid respondeam non reperio; nihil enim continent, nisi commemorationem quandam minime necessariam iam pridem institutae inter nos amicitiae et levem quandam conquestionem, quod ad eas litteras non responderim, quas omnino non accepi. Ego te, Ciofane mi, amo ex animo, idque tibi, quoties se offeret occasio, re ipsa declaraturus sum, non in tuis tantum, sed in omnium qui mihi a te commendabuntur negotiis. Hoc amplius praestare nihil possum. Te, quidquid mihi gratum fore intelliges, curaturum et quod in te erit, perfecturum esse, sat scio. Fac sciam, quoad te hic exspectare debeamus. Vale. Romae. Postridie Non. SextQ. MDLXXVm.

XXXV.
Muretus Melisso S. D.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 14.)

Negotium tuum mihi curae fuit, ut decebat. Sed cum omnes vias tentassem, quibus id, quod cupiebas, assequi posses, cumque super ea re multorum sententias exquisiissem, reperi te, id quod tibi gratis concedi postulas, ne magna quidem vi pecuniae numerata obtinere posse. Omnino, Melisse, ἀδυνάτων ἐρᾷς. Fuit olim aliquod tempus.