Haec pagina nondum emendata est

M. Antonius Muretus Constantino. 51 id et ad M. Antonium Muretum, fratris mei filium, magnae spei puerum, quem ego e Gallia arcessitum hic mecum educo, et ad posteros ipsius pertinere. Ama me, Bloti optime et eruditissime, et scito, me tibi in amore perpetuo responsurum esse. Vale. Romae, Nonis Martiis MDLXXIX.

XXXIII.
M. Antonius Muretus Constantino suo S. D.
(Epist. III, 47.)

Litteras a te post discessum hinc tuimi nidlas accepi, praeter eas, quae mihi mensem fere abhinc unum redditae simt, una cum vasculo conditi e malis Persicis, quod mihi sane iucundissimum fuit. Tam multa tibi adversa evenisse moleste fero, incolumem te ex illis evasisse immortaliter gaudeo. Quod me amas, scito te id mutuo facere. Et si quid accidet, in quo declarari tibi velis, quanti a me fias, non fallam opinionem tuam. Vinum quod te missurum scribis, si erit, per quem commode mittas, ita demum mihi gratum futurum est, si nidlo tuo smnptu id fiat. Onmino €nim sumptum a te nidlum mea caussa fieri volo. Satis superque mihi futurum est, cimi quid istinc mihi curari volam (erunt autem interdum nonnulla, quae velim) si mea caussa operam dederis, ut lecta onmia et cum fide ad me adferantur. Pretium et pro merce et pro vectura statim adnumerabo, cui tu inscripseris et quantum scripseris. Respondissem citius ad litteras tuas, si eas ad me Centurio ipse attulisset; sed nupar admodmn ad me venit Ego autem, antequam eum viderem, cui litteras ad te tuto dare possem nesciebam. Visus est mihi adolescens honestissimus et dignus tum nobilitate gentis suae, tum tua commenda- tione. Itaque detuli ei prolixe mea omnia omninoque puto fore, ut ante aliquot menses exstet egregia aliqua significatio voluntatis in eum meae. Mittam ad te scripta quaedam 4*