Haec pagina nondum emendata est

Marcus Antonius Muretus Paulo Sacrato. 45

data occasione Plauti librum, in quo emendando viginti quinque^ annos et eo amplius insudaveram, furto surripuit, et una cum eo alios aliquot libros, quorum iactura minus me movet, quia similes alios pecunia parare possum. Plautus me conficit, Plautus me angit et exanimat, Plautus quiescere me non sinit. Perierunt tot annorum sudores ac vigiliae; adempta est voluptas, quam maximam ex illius lectione capiebam, praecisa spes gloriolae, quae ex tot locis emen- datis sperari poterat; quam etsi non aucupor, facere tamen non possum quin doleam, eam mihi mea stultitia, aliena improbitate surreptam. Idem ille plagiarius, quisquis est, septem folia libelli mei, quae tu ad me miseras, abstulit; in quo magis etiam improbitatem suam declaravit, qui id quoque suffurari voluerit, ex quo ad se quidem nihil com- modi, ad me autem aliquid incommodi perventurum esset. Peto igitur a te, primum ut meo dolore doleas, deinde ut ad me quam primiun septem illa prima folia mittas; octa- vum enim habeo. Ego autem missurus ad te statim sum interpretationem Graecorum et indicem eorum, quae a li- brariis peccata sunt. Vale et me ama. Romae. III. Idus lanuar. MDLXXXI.

XXIX.
M. Antonius Muretus S. D. Paulo Manutio.
(Opp. T. II. Epp. I, 3.)

Heri redeuntem me a Balneis Aponi, quo me partim animi, partim valetudinis caussa contuleram, exceperunt litterae tuae; quae quam mihi gratae fuerint, noli quaerere. Mihi crede: quidquid reliquum erat molestiae i^ ixeivov tov av/j,7TTiofiaTos, ov TT^Qi TTQtofiv 1^«^«?, detcrserunt omnemque ex eo natam aegritudinem depulerunt. Habebant egregiam sane atque iUustrem significationem veteris illius ac perpetui amoris erga me tui ; de quo etsi mihi nunquam ut dubitarem contigit, tamen fit, nescio quo modo, ut omnis illius ex-