Haec pagina nondum emendata est

44 Marcus Antonius Muretus. istum metum tibi facile adimere poterat; cum tu prae- sertim ita scribas, ut laudem potius exspectare ab omnibus debeas, quam cuiusquam fastidium extimescere^ Cave igi- tur posthac, difficile tibi quiddam atque arduum putes ad Muretum scribere. Hanc modo mihi veniam dato, ut ad litteras tuas, quae mihi quo crebriores eo iucundiores futurae sunt, solutius ac negligentius, id est, hoc familiari ac quo- tidiano sermonis genere respondere liceat. Nihil enim in- vitius facio, quam ut in limandis ac poliendis epistolis otio abutar; neque mihi ullum praeceptorum, quae tradita sunt a dicendi magistris, magis placet quam illud, dandam esse operam, ut sponte fluere videatiu* oratio. Ego vero, ut magis videatur, sponte plane fluere eam sino et ignaviae meae excusationem ab ipsis magistris peto. Tu quoque, si me amas, aut potius, quoniam me amas, imitare, cum ad me scribes, hanc ipsam negligentiam meam, ne, si accuratius scripseris, mihi quoque accurate scribendi neces- sitatem imponere videaris. Deus et studia et totam viven- di rationem tuam ad gloriam suam perpetuo dirigat. Vale.

XXVIII.
M. Antonius Muretus Paulo Sacrato.
(Opp. T. II. Epp. III, 28.)

Volo te, mi Sacrate, miseriarum mearum participem facere; ita enim leviores videntur fore, si eas in amicissimi hominis sinimi deposuero. Accidit mihi his diebus quiddam, quod me prope ad insaniam adegit, certe quidem ita con- turbavit, ut nunquam in vita commotiorem fuisse m.e me- minerim. Nosti, opinor, facilitatem meam, et ut omnes, qui notam modo aliquam humanitatis prae se ferre videan- tur, in bibliothecam meam admittere eisque mea omnia aperire ac patefacere soleam. Eorum quidam (quis fuerit suspicari possimi, pro certo affirmare non possum) nuper