Haec pagina nondum emendata est

40 Marcus Antonius Muretus.

genere est ingenium. Si recte utaris, nullum prope hominum generi dari potest maius aut praestabilius donum; sed si ad bonum ingenium mala mens accesserit, itidem erit, ut gladius in manu furiosi: quo erit melior et acutior, eo plus afferet mali. Ego autem te, Alexander, amo nunc, quia ingenio bono es; amare desinam, si tu bono ingenio male uti coeperis. Sed id spero non fore, teque bono ingenio bene usurum esse confido, vel tuapte sponte vel quia videris mihi valde amare amorem erga te meum, quem tueri ac conservare alia ratione nulla potes. Vale et, si me amas, virtutem ac litteras ama. Nulla in humanis rebus maiora bona sunt. Iterum vale. Tibure. VIII. Kalend. Sept. MDLXX.

XXII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 64.)

Accepi temas tuas litteras; in postremis autem quaedam erant ita negligenter scripta, ut facile constaret, aliud egisse te, cum illa scriberes. Ostendam ea tibi, cum istuc venero, et auriculam pervellam tibi, ut postea in scribendo attentior sis et saltem eos soloecismos effugias, quos effugerent etiam pueruli, qui primis litteris imbuuntur. Noli tamen ex hac mea admonitione molestiam ullam capere. Non enim propterea volo quidquam de tua hilaritate detrahi, sed ad diligentiam addi. Vale. Tibure. IX. Kalend. Octobr. MDLXX.

XXIII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 66.)

Versiculi, quos ad me misisti, ostendunt illi quidem, te, si ad poeticam ingeniul tuum contulisses et bonos