Haec pagina nondum emendata est

Eidem Eipario. 37

doctrina amanda est per se, neque qmdquam in homine ingenuo turpius est ignoratione earum rerum, quarum sci- entia sine litteris comparari non potest Voluptas, quae ex turpibus capitur, celeriter transit, dolorem autem in animo diutumum relinquit; at labor in rebus honestis col- locatus ipse quidem effugit, memoriam autem sui in animo relinquit plenam honestissimae et solidissimae voluptatis. Haec cogita et vale. Postrid. Id. lul. Tibure. MDLXX. Saluta mihi diligenter parentes tuos, tum etiam al- terum patrem tuum; ita enim praeceptorem merito voca- verim, qui quod in te formando praecipuam quandam curam adhibet, idque ut arbitror mea commendatione adductus, afiBrmato ei, nihil ipsum mihi facere posse gratius, meque, si se ulla imquam obtulerit occasio, non commissurum, ut in hominem ingratum hoc suum beneficiimi contulisse vi- deatur.

XVIII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 61.)

Etsi nihil erat quod scriberem, ac praeterea mirum me quoddam scribendi odium tenebat, nolui tamen verbero- nem hunc memn sine meis ad te litteris istuc venire. Amo te quotidie magis, quod a te litterarum studia eodem modo amari confido. Sed velim ad me diligenter scribas, quo te nunc scriptore oblectes, Cicerone an Terentio an, quod malim, utroque. Dare etiam operam debes, ut in iis, quae adTme scribes, iis loquendi generibus utare, quae in illorum scriptis notaveris, ut ea ipsa res fidem mihi faciat diligentiae in eis legendis tuae. Vale. Tibure. V. Kalend. Aug. MDLXX.