Marcus Antonius Muretus Alexandro Ripario. 35
Ne priores litterae tuae ad te pervenirent, Caroli incuria factum erat, cuius tu quoque negligentiam nosti. Nunc una cum his meis utrasque tuas accipies simulque hoc intelliges (quod tibi gratuleris) posteriores multo meliores esse prioribus, ut, si ad istum modum pergas, magna mihi spes sit, te praeclare responsurum exspectationi meae. Vide igitur, si me amas, quod et facis et facere certe debes, ut omnibus aliis rebus neglectis, quantum quidem valetudinis ratio patietur, urgeas studia tua; multa legas, multa ediscas, multa audias, frequenter cum iis versere, quorum familia- ritate ac consuetudine melior ac doctior fieri potes. Fac cogites, gravissimam esse iacturam temporis; praecipue autem ista aetate, qua tu nunc es, hora nulla tibi perire sine magno dispendio potest. Saluta mihi praeceptorem tuum, cui meas ad te litieras ostendas licet. Eas quidem, quas tu ad me missurus es, nemini prorsus ostendi volo; eas enim mihi gratiores faciunt ipsi errores tui. Vale, mi dulcissime Alexander. IV. Id. lulii. MDLXX. Tibure.
Litterae tuae posteriores quaeque meliores. De ratione autem studiorum tuorum velim aliquid ad me scribas; quantum legas quotidie; num quid excerpas ex iis scriptoribus quos legis; num quid e Latino sermone in vulgarem convertas, aut contra. Terentium et Cyri paediam noli inter- 3*