Haec pagina emendata est
34 Marcus Antonius Muretus.
Marcus Antonius Muretus 1526 — 1585.
A.
EPISTOLAE.[1])
_____________
XIII.
M. Antonius Muretus Alexandro Ripario S. F. D.
(Opp. T. II. Epp. I, 58. ed. Frotscher.)
Dulces litterae tuae, ut omnia quae a te proficiscuntur, etsi in eis multa peccaveras. Sed ut filioli balbutientes libenter audiuntur a patribus, suntque eorum etiam ipsi errores voluptati: sic mihi ista tua in litteris infantia iucundissima est. Eas ipsas ad te remitto mea manu emendatas; scis enim ita inter nos convenisse. Tu, mi Alexander dulcissime ac suavissime, sequere magno animo eam viam, ad quam et tua te natura fert et ego tibi hortator atque impulsor fui. Magnam de te spem meo testimonio apud parentes tuos concitavi; quae ne et eos et me fallat, omni tibi cura ac studio providendum est. Vale. Nonis Iulii. Tibure. MDLXX.
- ↑ ) Mureti Opera omnia, ex Mss. aucta et emendata cum brevi annotatione Davidis Euhnkenii, prodierunt Lugduni Batavorum, apud Samuel. et lohannem Luchtmans, 1789. Tomi IV. 8 mai. — Mureti Opera omnia, ex Mss. aucta et emendata, cum brevi annotatione Davidis Buhnkenii. Studiose ab se recognita, emendata, aucta selectisque aliorum et suis adnotationibus instructa accurate ed. Car. H. Frotscher et G. Aenoth Koch. Acced. indices copiosissimi. III Voll. Lips. 1834 — 51. Hanc editionem maxima ex parte nos secuti sumus.