Haec pagina emendata est

Paulus Manutius, Aldi fil., Ioanni Cratoni. 29

Agerem his de rebus tecum et certius et subtilius, si, quibus conditionibus invitere et quo ipse sis statu, mihi aperte exposuisses. Nunc in rerum omnium ignoratione summa, ad quidnam potissimum litteras meas accomodem aut quid tibi consilii dem, non plane habeo. Sit tamen id caput, serviendum tibi esse tempori. Ego enim ne diu servias, perficiam; operam quidem certe ac studium meum omne in eo tibi quam diligentissime navabo. Extremum illud erit, quod, etsi minimum praesidii affert, est tamen omnium certissimum. Persuade tibi in re familiari mea esse nihil, quod tibi non commune mecum esse velim. Iterum vale. IV. Non. Iun.

_________________


Paulus Manutius 1511—1574.
XII.
___________
Paulus Manutius, Aldi filius, Ioanni Cratoni S. D. Viennam.
(Apud Morhof. polyhist. Libr. I. c. 25. ed. Fabric. T. I. p. 817. et inter Manutii epist. ed. Krause in append. 3.)

Nihil minus placet, quam ut nulla proposita re, nulla certa sententia ad te scribam. Occurrit enim mihi tua dignitas, occurrit auctoritas, cogito, quam tibi personam tua virtus imponat, quae te premant onera, quae negotia distrahant. Nimirum cum tuae scientiae tuoque consilio salus et incolumitas commissa sit eius imperatoris, qui multa regna, multas provincias imperio, omnes virtutes animo complectitur, gravissimam Christianae rei publicae partem sustines. Cur igitur ita sim ineptus atque adeo tam adversus communibus commodis, ut inani te litterarum genere inter-