28 Christophus Longolius.
que ex eo tempore semper, quemadmodum nobis de studiorum nostrorum rationibus commentari saepius liceret. Verum nescius, quid tu ea in re animi haberes, curavi id scilicet adhuc lentius, quam animorum nostrorum coniunctio postulare videatur.
Nunc etsi mihi consiliorum tuorum rationes significasti magis quam explicasti, tamen videbimus diligenter aliquid, in quo sit tum certa tuendi otii tui fides, hoc enim mecum agere videris, tum eius, quam mihi tecum intercedere Velim consuetudinis explorata facultas. Tu fac interim animo sis magno nec quidquam esse putes tanti, quod studiorum tuorum iter interrumpat. Quae nunc iacet afflicta, emerget, mihi crede, aliquando virtus. Vale. Ex urbe Patavio IX. Cal. Iun.
Scripta iam diu epistola, nec eo data, quod cui recte committeretur non esset, accepi alteras abs te litteras, multo miserabilius quidem et tristius quam superiores, sed in eandem tamen rationem conscriptas. Itaque hic mihi tantum admonendus es, ne te aegritudini dedas, quae nec rationibus tuis quidquam profutura est et studiis tuis multum etiam obfutura. Sed nec tamen acerbus iste, quem impendere ostendis, casus videri potest, ut cum eo tibi omnem libertatis et dignitatis spem abiiciendam esse existimes. Iam primum ea servitus, si quidem servitus dicenda est, alios mercede docere, tibi cum omnibus fere tui ordinis hominibus communis futura est. Deinde, si sapis nec ipse te nunc proiicis, uberes etiam inde fructus percipies. Denique non tam iustas abs te quemquam suis musis operas exacturum puto, quin cum tuis rationem habere liceat, si non quatenus cupias, certe quantum homini, qui et meditationis bono uti norit et in rectam disciplinae viam iam olim ingressus sit, sufficiat. Postremo velim te mihi hominem esse memineris, qui iam pridem, non cum natura tua, quae quidem tibi contigit optima, sed cum fortuna, quae tamen omnino non sit pessima, luctari coeperis. Id si diligenter feceris, nec spe fueris nulla, et ista qualiacunque sunt, humaniter tuleris.