Cbr. Longolins Simoni YillanoTano. 27
meum imploranti, non dico non opitulari, quod ipsum per se miserum est sed vix benigne quidquam polliceri possim. Ego enim, quod te satis intelligere existimo, pari litterarum studio incensus et afflictus procul a patria vitam ago, non meis iam aut, quod par erat, meorum, sed plane alienis opibus casus meos sustentans. Verum quando nemini uni omnia deus concessit, nec ego quidquam otio nostro esse ducam vel iucundius vel honestius, facile patior apud ceteros plus opum residere. Mihi certe numquam in mentem venit, istorum cuiquam invidere, quorum abs te insolentiam et iactationem ferri posse negas. Idem ipse de te censeo statuas, nec te inanibus istis curis conficias. Parvo tibi ad tuenda studia tua sumptu opus est. Is autem nusquam homini studioso et frugi deesse potest.
Sed ad epistolam tuam, in qua quod te mihi de litterarum tuarum silentio tam multis verbis purgares, nihil sane necesse fuit. Quam enim ipse mihi in eo scribendi genere legem dixi, hanc ceteris quoque omnibus dictam velim, ut tum denique litteris, cum id vel nostra vel amicorum intersit, utamur. Reliqua epistolarum genera, etsi me non parum delectant, praesertim quas homo neque stultus neque infans conscripserit, ea tamen ab amicis non magnopere exquiro, quorum officium ad mutuam animorum voluntatem, non ad inania haec studia semper referendum esse iudicavi. Sic igitur facies, et per me quidem tacebis, cum voles et quamdiu voles, ita tamen, ut mihi litterarum tuarum sermo cessatione gratior sit futurus, sed ea, ut dixi, conditione, ne tu in eo parem a me vel gratiam exspectes vel diligentiam. Vix enim credas, quam mihi in tanto otio scribundis litteris parum vacet. Quod porro te nobiscum vivere velle ostendis, id est mihi quidem gratissimum, sed quid te ea in re iuvare possim hoc tempore, non plane video. Persequar tamen vias omnes, ut mihi consuetudinem tuam in optatis maxime fuisse aliquando intelligas, quamquam id te iam intellexisse litterae tuae significabant, et certe ita est. Amavi te quo primum die cognovi, spectavi-