Lazams Bonamicus instauratoribus Patav. gymn. 25
administrata est, Rhodiorum, Atheniensium, Romanorum. Huius lumine ac splendore cunctae artes et disciplinae et lucent ipsae per se et ad communis vitae usum transferuntur; per hanc leges latae, abrogatae aliae, aliae antiquatae sunt. Bella e republica suscepta, pax facta, foedera icta, optima quaeque constituta. Quod si hoc superiorique tempore suus honor ei tributus non est, fuerit vel iniquitas haec vel caecitas temporum; apud veteres certe in illa ingeniorum eruditionisque felicitate tribuebatur et hoc studium ceteris studiis anteponebatur.
At nemo ante te eodem pretio conductus fuit. Quid nihil novi instituendum, nihil corrigendum etiam veteri consuetudine usurpatum? Semper temporum ratio consilia prudentum gubernavit. Hispanus philosophus quanto praemio accitus est Patavium a vobis? multo maiore quidem, quam alii ante se. Si nemo ante me tantum praemii est consecutus, nemini ante me duplex interpretandi onus impositum est. Bononiae unius lectionis professori tantundem fere mercedis persolvitur. Florentiae, in tanta tenuitate atque oppressione civitatis, quantum decretum sit hoc anno his studiis non ignoramus. Venetiis vero, in tanta dignitate atque amplitudine imperii, quis erit qui se ab illis laude vinci patiatur?
Sed sit, ut quisque velit et iudicat de hoc genere studiorum. In petitione honoris omnes mihi praeferri aequo, ut dixi, patiamur animo; tempus certe, quod liberum hactenus mihi fuit, relinquatur. Quod cum ex illo senatus consulto, quod vobis referentibus proxime factum est, concessum non sit, quid aliud fuit, quam hoc toto triennio rationem sperandi aliquid a vobis mihi adimere et omnes quasi nervos industriae cum dedecore atque ignominia praecidere? Vos non accuso; fortunam meam incuso, negligentiam condemno. Sed tamen sine voluntate mea nec fieri debuit illud, nec potuit. Itaque illud decretum senatus tanquam ratum non agnosco; rescindo, antiquatum volo; in quo non solum voluntas mea non adfuit, sed etiam repugnavit. Vestrae tamen, ornatissimi viri, senatusque auctoritati