24 Lazaxus Bonamicus.
nem assequeretur et gratia apud vos florentium et auctoritate. Ab eo sermone ita discessi, ut singulo quoque anno integrum mihi esset operare aliquid, nec deteriore conditione esse quam alii, qui vobis honestissime servirent. Nam et vobis potestas erat alterum substituendi, si quis forte magis probaretur, et mihi accipiendae conditionis, si qua uberior atque honestior oblata esset. Quod tamen non feci ac ne cogitavi quidem, cum possem vel maxime; in quo stultitiae fui accusatus a nonnullis. Ego vero non stultum sed bonum virum esse arbitror, qui fide ac pietate suos principes amplectatur multoque plus his tribuat quam ceteris. A quibus tamen si se videat contemni aliosque quosvis sibi anteferri, eiusdem ignoscerem iustissimo dolori, si, cum ab illis desereretur, se ipse non desereret et in omni vita virtutem sequeretur et decus.
Hic velim vos, qui ex omni senatu academiae constituendae causa delecti estis selectissimi viri, iudicare, cuiusmodi fuerit ius postulationis meae, quale testimonium egregiae meae in rempublicam Venetam voluntatis. Omitto, feriantibus aliis, interpretationes saepe meas. Non iacto duarum et amplius horarum quotidianum prope laborem meum, qui a me uno suscipitur, praeterea nemine. Alia non praedico, quae possem. Quid autem per vos a senatu decretum sit, discrucior, cum recordor. Aliis stipendii honor habitus: non reprehendo; commeriti sunt. Mihi non est habitus: feremus et hoc aequo animo; esse enim audio, qui mirentur aut querantur potius tantum huic generi litterarum tributum esse; qui iudicio fortasse, non voluntate, falluntur. De me nihil dico; neque enim est quod dicam; et si esset, non dicerem. Satis mihi sit quodcumque opinionis est de me, diuturnis vigiliis multoque sudore collectum. De ipso genere studiorum loquor, de quibus me nonnumquam cogitantem subit tacita quaedam temporum miseratio. Querunturne tantum tribui eloquentiae studiis? per quam populi Romani atque omnium gentium nomen exstat atque illustratum est, qua omnis magna atque ampla respublica recte et ordine