Haec pagina emendata est

22 Lazaros Bonainicus.

et Antoniae sorori. Vale, mi pater optime atque optatissime. III. Kal. Iun. MCCCCXCII.

________________


Lazarus Bonamicus 1482 — 1552.
___________
Lazarus Bonamicus instauratoribus Patavini gymnasii S. P. D.
(Epist. claror. viror. ed. Colon. p. 21. Aldin. fol. 16.)

Laurentii Falerii praetoris iussu hodie eum essem accersitus, recitatae mihi sunt litterae vestrae; deinde gravis et vehemens illius cohortatio subsecuta est, ut munus interpretandi persequerer. Quibus omnibus sic movebar, ut eodem tempore illius voluntas et contentio, vestra auctoritas, reipublicae Venetae maiestas mihi occurrerent. Accedebat ad haec naturalis quaedam propensio atque affectio in haec loca, ubi natus, ubi educatus, ubi magna ex parte institutus essem. Quam ob causam Patavinam academiam tamquam portum mihi delegeram, in quo, quod reliquum mihi vitae est, conquiescerem. Sed in hoc meo tamen tanto gaudio erga vos nomenque ipsum Venetum respondi praetori, quae dignitas mea, quae aequitas, quae ratio litterarum, quas profitemur, cogebant respondere. Atque illa initia breviter attigi, ut a Laurentio Bragadeno aliisque nonnullis saepe rogatus hanc desertam et prope depositam provinciam susceperim, ut biennio confecto amplissima cum dignitate a Bononiensibus XL virorum cunctis suffragiis, enitentibus omnium nationum scholasticis, conductus, Gaspare Conta-