Petrus Bembus Bemardo Bembo patri. 21
perierunt. Nam qui reliquias adhuc aliquas spiritus retinebant neque penitus defecti erant viribus, impliciti proruentibus se militibus, eos quoque secum trahebant in foveam. Tanta est autem facta caedes, ut rivis cruoris per planitiem decurrentibus cum fauces ipsae Nili ingentes tum litus omne circa urbem purpurasceret.
Messanam venimus ad IV. Non. Mai., navigatione usi perincommoda, quod viae, cum discedens a te pedibus me facturum putarem, mutavi consilium, cum essem Neapoli, propter hospitiorum infrequentiam, tum ipsa hospitia ab onmibus rebus imparatissima. Itaque naviculam nacti decimo die Siciliam tetigimus nauseantes. Sed abstersit nobis omnem molestiam Constantini Lascaris humanissima congressio, qui nos excepit libentissime et liberaliter est pollicitus idque re praestat. Erudimur enim mira ipsius diligentia, tum amore prope paterno. Omnino niliil illo sene humanius, nihil sanctius. Reliqua etiam onmia satis ex sententia. Urbs praeclaro loco posita ad mare, portu amplo atque tutissimo; aeris mira temperies; annona rerum ad victum omnium cum vilis tum luculenta, quae tibi nota esse volui, ut confideres, nos hic etiam cmn voluptate futuros. Helenae matri meae multam salutem, et Carolo fratri