Haec pagina emendata est

16 Angelus Politianus.

derent, Nigri res initio statim, proditas ab Aemiliano, labefactatas fuisse. Cuius consilii duplicem afferunt caussam, alii, Nigro invidisse, ferentem scilicet haud aequo animo, si, quem paullo ante in Syria successorem habuisset, eundem superiorem mox atque adeo imperatorem dominimique esset habiturus; alii, persuasum a liberis, patri per epistolas vitam salutemque suam commendantibus, quos Romae inventos Severus in custodia habebat; siquidem hoc quoque usus est providentissimo consilio. Mos fuerat Commodo retinere apud se liberos eorum, qui ad regendas provincias cum imperio proficiscerentur, quasi obsides quosdam benevolentiae illorum fideique. Igitur Severus, cum primum est imperator appellatus, superstite adhuc Iuliano, misit furtim, qui suos liberos ex urbe subducerent, ne in alterius essent potestate. Ceterum ipse, cum primum Romam ingressus est, comprehensos onmes ducum liberos ceterorumque item quicunque munus publicum in Oriente Asiaque tota obirent, atque in custodiam datos secum retinebat, quo per ea quasi pignora Nigri ducibus persuaderetur, uti illum desiderio salutis liberorum proderent, aut certe si in fide permansissent, liberum sibi relinquerent caede filiorum quos vellet ulcisci.

Victi autem ad Cyzicum Nigri milites quam quisque maxime poterat aufugerunt, partim praeter Armeniae montana, quidam per Asiam Galatiamque superare Taurum festinantes, ut scilicet intra munimenta se reciperent. At vero Severi exercitus Cyzicenum per agrum in Bithyniam finitimam regionem contendebat. Sed ut Severum vicisse fama divulgavit, repens confestim in eis locis seditio discordiaque urbes invasit, non tam quidem ipsorum imperatorum odio aliquo aut studio, quam aemulatione quadam et contentione invidiaque inter eiusdem gentis homines funestissima. Antiquum id vitium Graecorum, qui dum seditiones agitant atque eminentissimum quemque tollere e medio conantur, totam iam consumpsere Graeciam. Ceterum illi quidem inveterati iam attritique inter se, captivi