Haec pagina emendata est

De Severo imperatoriae dignitatis aemulo. 15

De Severo imperatoriae dignitatis aemulo. 15 venerunt, missu regis Barsemii, qui tum in eis regionibus imperitabat. Reliquas omnes copias e militibus, qui aderant, conflavit, plurimis etiam e populo maximeque Antiochenis, cum aetatis levitate, tum ipsius Nigri studio impulsis, atque audacius quam prudentius nomina dantibus. Sed et Tauri montis angustias ac praerupta loca muro valido Niger munimentisque obstruebat, ratus montem illum impervium magnum orienti propugnaculum futurum. Idem Byzantium praesidio occupavit, urbem Thraciae maximam felicissimamque, viribusque et opibus ea tempestate florentem. Quippe in angustissimo Propontidis constituta freto vectigalia piscatumque a mari accipit, simul agros possidens amplissimos uberrimosque, ex utroque velut elemento magnum lucrum facit. Visum igitur Nigro talem hanc urbem praesidiis occupare, ut classes navigiaque per eas angustias transgredi ex Europa in Asiam prohiberentur. Erat enim munita urbs valido ingentique muro, qui Milesio quadrato lapide constructus adeo tenui iunctura fuit, ut nemini compositum opus, sed ex uno tantum perpetuoque lapide videretur. Ac nunc quoque ruinas ipsas reliquiasque cum videris, mireris utique vel eormn artificium, qui primi exstruxerunt, vel horum vires, qui deinceps sunt demoliti. Ad hunc igitur modum Niger suas res comprobat, providentissimo scilicet, ut ipse putabat, tutissimoque consilio.

[Cap. 2.] Ceterum Severus, quantum maxime poterat, cum suis copiis festinare, nullum desidiae quietique locum relinquere. Cognito autem praesidiis teneri Byzantium, quod sciebat munitissimam esse urbem, ad Cyzicum se convertit. Hoc intellecto dux Asiae Aemilianus, cui summam Niger totius belli maximumque imperium tradiderat, et ipse Cyzicum proficiscitur et copias adducit universas, quascunque aut Niger miserat aut ipse contraxerat. Sed ubi ventum ad manus, aliquot acerrime editis proeliis victoria tandem penes Severum stetit, fuso fugatoque Nigri exercitu. Itaque confestim fracti orientalium animi, Illyricianis autem spes ingens addita. Neque defuere qui cre-