De Severo imperatoriae dignitatis aemulo. 13
militibus habebat, quos videlicet fefellisset. Itaque collectas undique pecunias, partim suas, partim ab amicis acceptas, tum quascunque in templis aliisque locis publice invenisset, dividere militibus instituit, ut eo pacto illorum benevolentiam redimeret. Sed ei, tametsi multa magnaque acceperant, nullam tamen habebant gratiam, persolvi debitum sibi, non dari munus aliquod interpretantes. Ceterum suadentibus amicis Iuliano, ut exercitum educeret atque Alpium angustias occuparet (sunt autem Alpes altissimi montes, porrecti ad muri formam circumdatique Italiae, quasi ad reliquam regionis eius felicitatem hunc etiam quasi cumulum natura addiderit, ut munitionem haberet inexpugnabilem, pertingentem scilicet a septentrionali ad id mare, quod ad meridiem spectat) non ausus tamen ille urbe egredi, supplicatum militibus mittebat, uti arma caperent exercerentque se ac fossas ante urbem ducerent; omnemque belli apparatum in ipsa demum urbe expediebat. Siquidem elephantos quoque, quos ad pompam institutos habebat, insuefacere conabatur sessorem pati, ratus Illyricos milites equosque eorum perterritum iri facie magnitudineque beluarum, quales antea nullas adspexissent. Totaque civitas armis fabricandis bellicisque instrumentis conficiendis erat intenta.
[Cap. 12.] Sed cunctantibus adhuc Iuliani militibus ac se comparantibus ad bellum, nimtiatum adesse iam Severus. Is multos e militibus suis sparsim dimiserat, qui clam Romam proficiscerentur; quare alii aliis itineribus noctu ingressi urbem, protectis armis habitu paganorum operiebantur. Iamque intus hostis erat, supino adhuc Iuliano et quid ageret ignaro. Quae ubi populus intellexit, cunctis metu perculsis ac Severi potentiam formidantibus, sentire iam se cum illo simulabat; et Iulianum quidem, quod imbellis, Nigrum, quod lentus atque iners, vituperantes, Severum ipsum iam adventantem magnopere admirabantur. Enimvero Iulianus, haesitabundus atque inops consilii, convocato prius senatu, litteras ad Severum mittit, quibus foedus pacisceretur eumque in communionem ac-