Haec pagina nondum emendata est

12 Angelus Politianus.

distributisque viritim cibariis omnique viatico, nihil sibi ad celeritatem facit reliqui, nullis interquiescens locis ac vix residere tantisper milites passus, donec a nimia itineris contentione respirarent. Ipse inter primos laborans vilique tabernaculo utens cibum potumque eundem, quem etiam ceteri milites, capiebat, nihil umquam imperatoriae luxuriae, nihil deliciarum ostentans, sic ut acceptior in dies militibus fieret. Nam cum laborum omnium non modo particeps, sed princeps etiam auctorque foret, adeo cunctis venerabilis erat, ut nihil non pro illo cupidissime facturi viderentur. Postea vero quam emensa Pannonia ipsos Italiae montes insedit, famamque sui praeveniens prius coram conspectus est quam adventare auditum fuerat, magnus scilicet omnes Italiae civitates tanto conspecto exercitu metus invasit, quippe homines in Italia iam pridem ab armis belloque remotissimi agros pacemque colebant. Etenim quamdiu libera civitas egit atque a senatu belli duces eligebantur, fuere in armis semper Italiae nationes, Graecisque et barbaris subactis terrae sibi marisque imperium pepererunt; neque ulla orbis terrarum pars aut caeli tractus fuit, quo non vires suas Romanorum arma protulerint. Postea vero quam Augustus rerum potitus est, et laborem Italis ademit et arma detraxit: milites tantum quosdam certis auctoramentis habuit mercenarios, qui Romanum tuerentur imperium; tum fluviorum magnitudine atque fossarum, montibusque asperrimis desertisque locis atque imperviis circumiseptos imperii limites communivit. Quocirca merito omnes, postquam adventare Severum cum tanto milite audiverunt, insueta re perterriti, cum neque stare contra neque prohibere auderent, ibant obviam laureati portisque eum patentibus excipiebant. Ille tamdiu locis singulis immoratus, quamdiu aut sacra faceret aut populos alloqueretur, Romam e vestigio pergebat. Quae ubi Iuliano nuntiata sunt, actum de se prorsus existimavit. Nam et exercitus Illyrici potentiam multitudinemque audiebat et populo parum fidebat, cui se cernebat invisum, neque satis magnam spem in