Haec pagina nondum emendata est

De Severo imperatoriae dignitatis aemulo. 11

iungens cumque iis de Romano imperio sermones serens, abiectum id esse dictitabat, exsistente nullo, per quem fortiter atque ex dignitate gubemaretur. Invehens praeterea in praetorianas cohortes, quae sacramentum militare civili imperatorioque sanguine polluissent, vindicandam esse aiebat ac persequendam Pertinacis caedem, minime ignarus, excubare adhuc memoriam Pertinacis apud Illyricos exercitus, quoniam sub imperatore Marco multa illius ductu adversus Germanos tropaea excitaverant, et cum praefectus Illyrico foret, nullum non exemplum virtutis in proelio ostentaverat, benevolentiam porro ac probitatem, ad haec civile moderatumque imperium sociis praestiterat. Quocirca memoriam eius principis colentes tantam in illum editam crudelitatem indignissime ferebant. Hanc igitur Severus occasionem arripiens facile eos quo vellet adducebat, simulans non se quidem imperium quaerere aut simunam potestatem affectare, sed ire ultum sanguinem tanti principis. Nam ut eius regionis homines corporibus utuntur praevalidis atque proceris et in pugnam caedemque paratissimis, ita pingui sunt ingenio, quare haud facile sentiunt, si quid agas dicasve astute ac subdole. Quocirca cum fidem fecisset Severus, caedem se Pertinacis persequi velle, ita sibi universos conciliavit, ut imperator diceretur summamque ab eis acciperet potestatem. Sed ubi Pannoniorum animos exploravit, statim vicinarum quoque gentium praesides, quaecunque Romano subiacent imperio, magnis illexit praemiis. Erat autem Severus unus omnium mortalium ad amorem simulandum maxime factus, sic ut ne ius iurandum quidem fallere dubitaret, si ita usus posceret; longeque aliud in lingua promptum quam in animo reconditum gerebat.

VI.

[Cap. 11.] At Severus nihil procrastinandum ratus, armari quam expeditissime iubet iterque ad urbem edicit;