Haec pagina emendata est

De labentis eloquentiae Latinae habitu. 263

certandum et novis modis dicendum, aut turpiter conticescendum putabant. Exinde nata sunt festiva acumina Q. Curtii, puerilis affectatio Valerii Maximi, pinguis laetitia Flori, dulcia, sed quodam modo generosa vitia Senecae philosophi, praecipites furores et tinnitus poëtarum, Valerii Flacci, Statii et aliorum; etiam Graecorum, qui se maxime Romanis moribus obleverant, scholasticae deliciae, et istorum, quos Lucianus irridet, ut Dionis Cassii confectio directarum orationum, his Ciceronianis non dissimilium. Atque horum omnium scriptorum ut quisque fertilissimo erat ingenio, ita perniciosissime iuvenes in sui admirationem rapiebat; id quod prudenter fecisse legimus Senecam, qui et Neronem suum a lectione veterum oratorum avertit. Quid? quod ii, qui saeculi sui corruptelis obniti ausi sunt vel doctrina vel exemplis, parum in ea re efficere potuerunt, ipsique ita scripserunt, ut recentia vitia magis vitasse, quam antiquam vim et siccitatem et elegantiam assecuti esse videantur. Adeo enervatur optimus quisque publicis moribus, et fato quodam ineluctabili civitatum simul fortuna atque ingeniorum color et habitus vertitur.