Haec pagina nondum emendata est

Iulianus imperium emercatur. 9

edictum: quippe homo alioquin parum vitae continentis habebatur. Persuadent igitur uxor atque filia et parasitorum turba, ut relicta mensa acceleret et quid agatur intelligat; ac subinde inter eundum adhortantur, occupet proiectumimperium, superaturum largitione omnes, qui tantum divitiarum possideat. Igitur ubi muros accessit, clamare occoepit, daturum quae vellent, habere se magnas opes, plenos auri thesauros atque argenti. Eodemque tempore Sulpicianus, et ipse vir consularis ac praefectus urbi socerque Pertinacis, imperium licitabatur. Verum in eo milites suspectam habuerunt Pertinacis propinquitatem, subesse aliquid fraudis suspectantes, quo illius caedes vindicaretur. Ergo Iulianum scalis demissis supra muros attollunt, non prius ausi reserare portas, quam conveniret de numero dandae pecuniae. Ille ingressus in castra primum quidem honores Commodi et statuas, quas sustulerat senatus, instauraturum pollicebatur concessurumque ipsis quam quondam sub illo licentiam obtinuissent, praeterea militibus singulis plus multo argenti daturum, quam aut petere auderent aut accepturos exspectaverant; neque in dando moram futuram, nam domi eam pecuniam asservari. Quibus adducti rebus milites, atque in tantam spem erecti, lulianum declarant principem, simul ei Commodi cognomen imponunt. Tum signis sublatis impositisque illius imaginibus deducere hominem tendunt. Igitur de more sacrificio in castris peracto exiit maiore militum comitatu quam ceteri consueverant. Siquidem per vim contraque populi voluntatem perque turpitudinem et dedecus imperium emercatus, iure impetum multitudinis verebatur. Sed induti armaturas milites circumseptique undique testudine facta, ut etiam, si res posceret, dimicarent, receptoque in medium imperatore suo, clipeis hastisque supra capita elatis, ut tutiores forent, si forte lapides e tectis mitterentur, deducunt eum in aulam, neque auso resistere populo neque, ut mos est, faustis acclamationibus prosequente, sed diras procul imprecantibus universis graviterque exprobrantibus, quod aere sibi imperium paravisset.