Haec pagina nondum emendata est

De Politiano. De labentis eloquentiae Latinae habitu. 269

hoc imprimis H. Stephanus in praefatione ad suum examen interpretationis et in examine ipso. Sed contra hos scripserunt Boeclerus in Append. editionis suae et F. O. Menckenius in Vita Ang. Politiani p. 150 sqq. Nimirum hic interpres non est ex numero eorum, qui satis fidi sibi videntur, cum singula nobis verba annumerant „Tentavimus, inquit, uti omnia ex fide responderent, ne inepta peregrinitas, ne Graeculae usquam figurae, nisi si quae iam pro receptis habentur, Latinam quasi polluerent castitatem; ut eadem propemodum esset linguae utriusque perspicuitas eaedemque munditiae, idem utrobique sensus atque indoles, nulla vocum morositas, nulla anxietas.“ Fidem igitur in hoc genere putavit esse, vim sententiarum sequi, non litterarum, eamque vim eloqui dictione Latinis auribus digna. Itaque dum liberaliter gestat vincula interpretis, dum ornatum et eloquentiam quaerit, interdum paullum aberrat a sententia, alia omittit, alia addit seu mutat; alias etiam codicis, quo utebatur, vitiis falli videtur. Ceterum si operis venustatem et elegantiam spectes, qua cum exemplari Graeco ita certat ut illud aequet plerumque, saepe superet, non aliter Ciceronem et aequales illius vertisse dixeris. Et hanc talem interpretationem, ut ipse scribit in epistola ad A. Magnanimum, dictavit vir eximius pauculis diebus, sic deambulans.

CXXXII.
De labentis eloquentiae Latinae habitu cultuque.
(Fr. Aug. Wolfii praef. ad M. Tullii Ciceronis, quae vulgo fertur, orat. pro M. Marcello. Ed. Berol. 1802. 8. p. XVI. sqq. XXX. sqq.)

Omnino duae sunt caussae, propter quas antiqui oratores Romani litteris consignarent forenses et senatorias actiones, rebusque saepe multo ante transactis per otium componerent orationes suas. Unam caussam afferebant res ipsae, si magnae, si illustres, si difficiles tractatu essent, si copiam