Haec pagina emendata est

258 Fridericiis AugnstiiB Wolfius.

alibi, si quod prodigium accidisse refert, a credulitate satus alienus rumorem et opinionem vulgi videtur conmemorare velle. Quam rem in ista aetate, omni generi superstitionum tantopere dedita, loco sapientiae haberi oportet. Neque minus propterea laudandus est, quod tum, cum taeterrima exempla vitiorum integerrimum quemque ipsius virtutis gratia a vero flectere possent, incorruptum iudicium et moderationem retinuit. In quo vereor tamen, ne interdum hanc in notandis principibus nimiam servaverit Nam si, amissis reliquis scriptoribus, hic unus nobis testis audiendus sit, nemo, puto, tantam tum fuisse credat humani generis calamitatem. Hanc ingenii formam nobiscum cogitare debebimus, si Pertinacem et Mammaeae filium ultra merita celebratos, si etiam vitia eorum celata, itemque si malorum principum mores non satis atris coloribus pictos viderimus. Multo de his Iulianus scripsisset aliter, si imagines in Caesaribus suis adumbratas expingere voluisset.

CXXXI.
De Angelo Politiano Herodiani interprete.
(Ibid. p. LXXII. sqq.)

Latina Ang. Politiani translatio lucem vidit circiter a. 1490., dedicata pontifici Innocentio VIII. Haec prima editio longe rarissima et anni et officinae indicio caret. Vulgo omnes primam a. 1493. Bononiae prodiisse narrant; sed hoc anno iam altera simul et tertia prodiit, altera Romae, tertia Bononiae. Et eodem anno Innocentius iam mortuus erat; qua ima re iste numerus satis refellitur. Postea, maxime saec. XVI., ita frequenter repetita est, modo seorsim, modo una cum Graecis, ut omnes editiones eius recensere sit opera hoc loco inutilis. In laudanda praestantia huius translationis consentiunt plerique, etiam ii, qui passim fidem eius et severam curam omnia exprimendi requirunt. Fecit